*** START OF THE PROJECT GUTENBERG EBOOK 74616 ***
EPISTOLA AD COROTICUM.
---
I. Patricius, peccator, indoctus scilicet Hiberione constitutum
episcopum me esse fateor. Certissime reor, a Deo accepi id quod sum.
Inter barbaros itaque habito proselytus et profuga, ob amorem Dei
Testis est ille, si ita est: non quod optabam tam dure et tam aspere,
ex ore meo effundere, sed cogor zelo Dei et veritatis Christi, (_qui_)
excitavit me pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus
tradidi patriam et parentes et animam meam usque ad mortem, si dignus
sum. Vovi Deo meo docere gentes, etsi contenmor a quibus manu mea
scripsi atque condidi verba ista danda et tradenda militibus mittenda
Corotico, non dico civibus meis, neque civibus sanctorum Romanorum,
sed civibus daemoniorum, ob mala opera ipsorum, ritu hostili. In morte
vivunt socii Scottorum atque Pictorum apostatarum, quasi sanguine
volentes saginari innocentium Christianorum, quos ego innumeros Deo
genui atque in Christo confirmavi.
II. Postera die qua chrismati neophyti in veste candida, dum (fides)
flagrabat in fronte ipsorum, crudeliter trucidati atque mactati (sunt)
gladio a supradictis, misi epistolam cum sancto presbytero, quem ego
ex infantia docui cum clericis, ut nobis aliquid indulgerent de praeda
vel de captivis baptizatis quos ceperunt: (_sed_) cachinnos fecerunt
de illis. Idcirco nescio quos magis lugeam, an qui interfecti, vel
quos ceperunt, vel quos graviter zabulus illaqueavit, (qui) perenni
poena gehennae pariter cum ipso mancipabuntur. Quia utique peccati,
qui facit peccatum, servus est (_I Joan_. III, 8), et fllius zabuli
nuncupatur.
III. Quapropter sciat omnis homo timens Deum quod a me alieni sunt et
a Christo Domino meo pro quo legatione fungor, patricidae,
fratricidae, lupi rapaces, _devorantes plebem Domini, ut cibum panis_
(_Psal_. XIII, 4), sicut ait; _Iniqui dissipaverunt legem tuam,
Domine_ (_Psal_. CXVIII, 126), qua in supremis temporibus Hiberione
optime et benigne plantata atque instructa erat favente Deo. Non
usurpo (aliena: sed) partem habeo cum his quos advocavit, et
praedestinavit Evangelium praedicare in persecutionibus non parvis
usque ad extremum terrae. Etsi invidet inimicus per tyrannidem
Corotici, qui Deum non veretur, nec sacerdotes ipsius quos elegit et
indulsit illis summam, divinam, sublimem potestatem, _quos ligarent
super terram, ligatos esse et in coelis_ (_Matth_. XVIII, 18).
IV. Unde ergo quaeso plurimum, sancti et humiles corde, adulari
talibus non licet, nec cibum nec potum sumere cum ipsis, nec
eleemosynas ipsorum recipere debere, donec crudeliter effusis lacrymis
satis Deo faciant et liberent servos Dei et ancillas Christi
baptizatas, pro quibus mortuus est et crucifixus. _Dona iniquorum
reprobat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum,
quasi qui victimat filium in conspectu patris sui_ (_Eccli_. XXXIV,
23, 24). _Divitiae_, inquit, _quas congregabit injustus, evomentur de
ventre ejus; trahit illum angelus mortis: ira draconum multabitur:
interficiet illum lingua colubri_ (_Job_ XX, 15, 16). Comedet autem
eum ignis inexstinguibilis. Ideoque vae qui replent se (his) quae non
sum sua. Vel, _quid prodest homini, ut totum mundum lucretur, et
animae suae detrimentum patiatur_ (_Matth_. XVI, 26)? Longum est per
singula discutere vel insinuare, per totam legem carpere testimonia de
tali cupiditate. Avaritia mortale crimen. _Non concupisces rem proximi
tui. Non occides_ (_Exod_. XX, 17, 13). Homicida non potest esse cum
Christo. _Qui odit fratrem suum, homicida ascribitur_; vel, _qui non
diligit fratrem suum in morte manet_ (_I Joan_. III, 14, 15). Quanto
magis reus est qui manus suas coinquinavit in sanguine filiorum Dei,
quos nuper acquisivit in ultimis terrae, per exhortationem parvitatis
nostrae?
V. Nunquid sine Deo vel secundum carnem Hiberione veni? Quis me
compulit? alligatus sum spiritu, ut non videam aliquem de cognatione
mea. Nunquid piam misericordiam ago erga gentem illam quae me
aliquando ceperunt, et devastaverunt servos et ancillas domus patris
mei? Ingenuus fui secundum carnem: decorione patre nascor. Vendidi
enim nobilitatem meam (non erubesco, neque me poenitet) pro utilitate
aliorum. Denique servus sum in Christo Jesu Domino nostro, etsi mei me
non cognoscunt. _Propheta in patria sua honorem, non habet_ (_Marc_.
VI, 4). Forte non sumus ex uno ovili, neque unum Deum patrem habemus,
sicut ait: _Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat
mecum spargit_ (_Luc_. XI, 23). Non convenit, _Unus destruit, alter
aedificat_ (_Eccli_. XXXIV, 28). Non quaero quae mea sunt.
VI. Non mea gratia; sed Deus quidem hanc sollicitudinem (dedit) in
corde meo, ut unus essem de venatoribus sive piscatoribus quos olim
Deus in novissimis diebus ante praenuntiavit (_Jer_. XXVI, 16).
Invidetur mihi: Quid faciam Domine? Valde despicior. Ecce oves tuae
circa me laniantur atque depraedantur a supradictis latrunculis,
jubente Corotico, hostili mente (longe est a caritate Dei traditor
Christianorum), in manus Scottorum atque Pictorum. Lupi rapaces
deglutierunt gregem Domini, qui utique Hiberione cum summa diligentia
optime crescebat; et filii Scottorum et filiae regulorum monachi
fiebant et virgines Christi; quos enumerare nequeo. Quamobrem injuria
justorum non tibi placeat, etiam usque ad inferos non placebit.
VII. Quis sanctorum non horreat jocundare vel convivio frui cum
talibus? De spoliis defunctorum Christianorum repleverunt domos suas;
de rapinis vivunt, nesciunt miseri. Venenum bibunt, lethalem cibum
porrigunt ad amicos et filios suos. Sicut Eva non intellexit quod
mortem tradidit viro suo; sic sunt omnes qui male agunt, mortem
perennem poenamque perpetuam operantur. Consuetudo Romanorum et
Gallorum Christianorum (est): mittunt viros sanctos idoneos ad Francos
et caeteras gentes cum tot millibus solidorum ad redimendos captivos
baptizatos. Tu omnes interficis, et vendis illos genti exterae
ignoranti Deum: quasi in lupanar tradis membra Christi. Qualem spem
habes in Deum?
VIII. Qui tecum sentit, aut qui communicat verbis alienis et
adulationis, Deus judicabit. Scriptum est enim: _Non solum facientes
mala, sed etiam consentientes damnandi sunt_ (_Rom_. I, 32). Nescio
quid dicam aut quid loquar amplius de defunctis filiorum Dei, quos
gladius supra modum dure tetigit. Scriptum est enim: _Flere cum
flentibus_ (_Rom_. XII, 15); et iterum: _Si dolet unum membrum,
condoleant omnia membra_ (_I Cor_. XII, 26). Quapropter Ecclesia
plorat et plangit filios et filias suas quas adhuc gladius nondum
interfecit, sed prolongati et exportati (sunt) in longa terrarum
spatia...Ut peccatum manifeste gravetur impudentiae, impudens ibi
habitat et abundat. Ibi venundati ingenui homines Christiani in
servitutem redacti sunt, praesertim indignissimorum, pessimorum,
apostatarumque Pictorum.
IX. Idcirco cum tristitia et maerore vociferabor: O speciosissimi
atque amantissimi fratres et filii quos in Christo genui, enumerare
nequeo quid faciam vobis! Non sum dignus Deo neque hominibus
subvenire. Praevaluit iniquitas iniquorum super nos. Quasi extranei
facti sumus. Forte non credunt (quod) unum baptismum percipimus, vel,
unum Deum patrem habemus. Indignum est illis; Hiberia nati sumus,
sicut ait: nonne unum Deum habetis? Quid dereliquistis unusquisque
proximum suum? Idcirco doleo pro vobis, doleo, carissimi mihi; sed
iterum gaudeo intra meipsum; non gratis laboravi, vel peregrinatio mea
in vacuum non fuit; et contigit scelus tam horrendum, ineffabile. Deo
gratias, creduli baptizati de saeculo recessistis ad paradisum. Cerno:
vos migrare coepistis ubi _nox non erit neque luctus, neque mors
amplius_ (_Apoc_. XXI, 4); sed exsultabitis sicut vituli ex vinculis
resoluti, et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus
vestris.
X. Vos ergo regnabitis cum apostolis et prophetis atque martyribus, et
aeterna regna capietis, sicut ipse testatur (qui inquit): _Venient ab
Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in
regno coelorum_ (_Matth_. VIII, 11). _Foris canes, et venefici, et
homicidae, et mendaces_ (_Apoc_. XXII, 15), perjuri: _Pars eorum in
stagnum ignis aeternum_ (_Apoc_. XXI, 8). Non immerito ait Apostolus:
_Ubi justus vix salvus erit, peccator et impius transgressor legis,
ubi se recognoscit_ (_II Petr_. IV, 18). Ubi enim Coroticus cum suis
sceleratissimis rebellatoribus Christi? Ubi se videbunt, qui
mulierculas baptizatas et praedia orphanorum spurcissimis satellitibus
suis distribuunt ob miserum regnum temporale, quod utique in momento
transeat, sicut nubes, vel fumus qui utique vento dispergitur? Ita
peccatores et fraudulenti a facie Domini peribunt: justi autem
epulabuntur in magna constantia cum Christo: judicabunt nationes et
regibus iniquis dominabuntur in saecula saeculorum. Amen.
XI. Testificor coram Deo et angelis suis, quod ita erit sicut
intimavit imperitia mea. Non mea verba, sed Dei, et apostolorum atque
prophetarum (quod ego in Latinum exposui), qui nunquam enim mentiti
sunt. _Qui crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit
condemnabitur_ (_Marc_. XVI, 16). Deus locutus est. Quaeso plurimum,
ut quicunque famulus Dei, ut promptus fuerit, ut sit gerulus
litterarum harum, ut neutiquam subtrahatur a nemine, sed magis potius
legatur coram cunctis plebibus, et coram ipso Corotico. Quod si Deus
inspirat illos ut quandoque Deo resipiscant, et vel sero poeniteant
quod tam impie gesserunt homicidae erga fratres Domini, et liberent
captivas baptizatas quas ante ceperunt, ita ut mereantur Deo vivere,
et sani efficiantur hic et in aeternum. Pax Patri, et Filio, et
Spiritui sancto. Amen.
*** END OF THE PROJECT GUTENBERG EBOOK 74616 ***
Epistola ad Coroticum
Download Formats:
Excerpt
I. Patricius, peccator, indoctus scilicet Hiberione constitutum
episcopum me esse fateor. Certissime reor, a Deo accepi id quod sum.
Inter barbaros itaque habito proselytus et profuga, ob amorem Dei
Testis est ille, si ita est: non quod optabam tam dure et tam aspere,
ex ore meo effundere, sed cogor zelo Dei et veritatis Christi, (_qui_)
excitavit me pro dilectione proximorum atque filiorum, pro quibus
tradidi patriam et parentes et animam meam usque ad mortem, si dignus
sum. Vovi Deo...
Read the Full Text
— End of Epistola ad Coroticum —
Book Information
- Title
- Epistola ad Coroticum
- Author(s)
- Patrick, Saint
- Language
- Latin
- Type
- Text
- Release Date
- October 21, 2024
- Word Count
- 1,383 words
- Library of Congress Classification
- BR
- Bookshelves
- Browsing: History - Medieval/The Middle Ages, Browsing: Religion/Spirituality/Paranormal
- Rights
- Public domain in the USA.